Avere dignità di fronte al dolore: Versione di latino tradotta (1 pagine formato doc)

VOTO: 3 Appunto inviato da solarociccio

in hoc ita flectendi sumus, ut omnia vulgi vitia non invisa nobis, sed ridicula uideantur, et Democritum nos iuvet potius quam Heraclitum: hic enim, quotiens in publicum processerat, flebat, ille ridebat; huic omnia quae agimus miseriae, illi ineptiae uidebantur. Eleuanda ergo omnia et facili animo ferenda sunt: humanius est deridere uitam quam deplorare, humanum quoque genus melius adiuvat qui ridet illud quam qui luget: ille aliquid sperat, hic autem stulte deflet quae corrigi posse desperat. Satius autem est publicos mores et humana uitia placide accipere nec ea ridere nec nimis flere: nam aliena mala dolere aeterna miseria est, alienis malis gaudere uoluptas inhumana. In suis quoque oportet sapientem ita se gerere ut dolori tantum det quantum natura poscit, non quantum consuetudo. Plerique enim lacrimas fundunt ut ostendant, et totiens siccos oculos habent, quotiens spectator defuit, turpe iudicantes non flere quae omnes fleant. Etiam res simplicissima, dolor, venit in simulationem. Continua »

vedi tutti gli appunti di latino »
Carica un appunto Home Appunti