"catone Tesse L'elogio Della Vecchiaia" - Versione di Latino gratis Studenti.it
Controllo utente in corso...

Traduzione tratta da Cicerone (contiene il testo originale) (1 pagine formato doc)

VOTO: stellastellastella Appunto inviato da favride

Ego minus habeo virium quam vestrum utervis, Laeli et Scipio .

Ne vos quidem T.Ponti centurionis vires habetis; num idcirco est ille praestantior?

Cursus est certus aetatis suaque cuique parti aetatis tempestivitas est data, ut et infirmitas puerorum et ferocitas iuvenum et gravitas iam constatis aetatis et senectutis maturitas naturale quiddam habeat, quod suo tempore percipi debeat .
Non sunt in senectute vires, ne postulantur quidem vires a senectute.
Potest autem exercitatio et temperantia etiam in senectute conservare aliquid pristini roboris.

Ut petulantia, ut libido magis est adulescentium quam senum, nec tamen omnium adulescentium, sed non proborum, sic senilis stultitia, quae deliratio appellari solet, senum levium est, non omnium.

Habet senectus praesertim honorata tantam auctoritatem ut pluris sit quam omnes adulescentiae vires.

Continua »

vedi tutti gli appunti di latino »
Carica un appunto Home Appunti
Pagina eseguita in 0.00643491744995 secondi