Controllo utente in corso...

Versione di latino (1 pagine formato doc)

VOTO: stellastellastellastellastellastella Appunto inviato da robyrosy90

Caesar, cognito consilio eorum, ad flumen Tamesim in fines Cassivellauni exercitum duxit; quod flumen uno omnino loco pedibus atque hoc aegre transiri potest. Eo cum venisset, animum advertit ad alteram fluminis ripam magnas esse copias hostium instructas. Ripa autem erat acutis sudibus praefixis munita; eiusdemque generis sub aqua defixae sudes flumine tegebantur. His rebus cognitis a perfugis captivisque Caesar praemisso equitatu confestim legiones subsequi iussit. sed ea celeritate atque eo impetu milites ierunt, cum capite solo ex aqua extarent, ut hostes impetum legionum atque equitum sustinere non possent ripasque dimitterent ac se fugae mandarent. Cesare, saputo il loro piano, guidò l’esercito presso il fiume Tamigi nei territori di Cassivellauno Continua »

vedi tutti gli appunti di latino »
Carica un appunto Home Appunti
Pagina eseguita in 0.0877239704132 secondi