Lucrezia: la pudicizia violata

Appunto inviato da mypasswork
/5

traduzione e testo originale di Livio (1 pagine formato doc)

LUCREZIA: LA PUDICIZIA VIOLATA LUCREZIA: LA PUDICIZIA VIOLATA Paucis interiectis diebus Sex.
Tarquinius inscio Collatino cum comite uno Collatiam venit. Ubi exceptus benigne ab ignaris consilii cum post cenam in hospitale cubiculum deductus esset, amore ardens, postquam satis tuta circa sopitique omnes videbantur, striato gladio ad dormientem Lucretiam venit sinistraque manu mulieris pectore oppresso “Tace, Lucretia” inquit; “Sex. Tarquinius sum; ferrum in manu est; moriere, si emiseris vocem”. Cum pavida ex somno mulier nullam opem, prope mortem imminentem videret, tum Tarquinius fateri amorem, orare, miscere precibus minas, versare in omnes partes muliebrem animum. Ubi ostinatam videbat et ne mortis quidem metu inclinari, addit ad metum dedecus: cum morta iugulatum servum nudum positurum ait, ut in sordido adulterio necata dicatur.
Quo terrore cum vicisset obstinatam pudicitiam velut vi victrix libido, profectusque inde Tarquinius ferox espugnato decore muliebri esset, Lucretia maesta tanto malo nuntium Romam eundem ad patrem Ardeamque ad virum mittit, ut cum singulis fidelibus amicis veniant; ita facto maturatoque opus esse; rem atrocem incidisse. Sp.Lucretius cum P. Valerio Volesi filio, Collatinus cum L.Iunio Bruto venit, cum quo forte Romam radiens ab nunzio uxoris erat conventus. Lucretiam sedentem maestam in cubiculo inveniunt. Adventu suorum lacrimae obortae, quaerentique viro: “Satin salve?” “Minime” inquit, “quid enim salvi est mulieri, amissa pudicitia? Vestigia viri alieni, Collatine, in lecto sunt tuo; ceterum corpus est tantum violatum, animus insons; mors testis erit. Sed date dexteras fidemque haud impune adultero fore.” Dant ordine omnes fidem; consolantur aegram animi avertendo noxam ab coacta in auctorem delicti: mentem peccare, non corpus, et unde consilium afuerit culpam abesse. “Vos” inquit, “videritis quid illi debeatur; ego, etsi me peccato absolvo, supplicio non libero; nec ulla deinde impudica Lucretiae exemplo vivet.” Cultrum, quem sub veste abditum habebat, in corde defigit prolapsaque in vulnus moribunda cecidit. Conclamant vir paterque. Pochi giorni dopo, Sesto Tarquinio, all'insaputa di Collatino, con un solo compagno andò a Collazia. Fu accolto con cortesia da Lucrezia e dai suoi familiari, che nulla sospettavano e dopo cena fu condotto nella camera degli ospiti: bruciante di passione, poichè gli parve che tutt'intorno fosse tranquillo e che tutti dormissero, con la spada in pugno si recò da Lucrezia che giaceva immersa nel sonno e premendo la mano sinistra sul suo petto le disse: “Taci, Lucrezia! Sono Sesto Tarquinio, in mano ho la spada, morirai se ti sfuggirà un grido!”. Mentre la donna destandosi terrorizzata non scorgeva possibilità alcuna di aiuto, ma solo una minaccia di morte incombente, Tarquinio le confessò il suo amore, pregò, alternò suppliche e minacce, cercò di tentare in ogni modo il suo animo. Visto che