"Il lupo e l'agnello"

Appunto inviato da alicantespagna
/5

Tratta dalle favole di Fedro (con testo in latino a fronte) (1 pagine formato doc)

Ad rivum eundem lupus et agnus venerant, siti compulsi. 
 
Superior stabat lupus, longeque inferior agnus. 
 
Tunc fauce improba latro incitatus iurgii causam intulit:
 
"Cur -  inquit - turbulentam fecisti mihi aquam bibenti?" 
 
Laniger contra timens : 
 
"Qui possum - quaeso - facere quod quereris, lupe? A te decurrit ad meos haustus liquor."
 
Repulsus ille veritatis viribus:
 
"Ante hos sex menses male - ait  - dixisti mihi".

 
Respondit agnus: 
 
"Equidem natus non eram!"
 
"Pater, hercle, tuus - ille inquit  - male dixit mihi!"
 
Atque ita correptum lacerat iniusta
nece.


Haec propter illos scripta est homines fabula qui fictis causis innocentes opprimunt.