Marco Aurelio
Appunto inviato da kyogre92
Versione che si trova nel libro cotidie legere versioni per il biennio a pag 168 n°29 (1 pagine formato doc)
Testo latino Tantae sanctitatis fuit M.
Aurelius, ut L. Veri vitia et celaverit et defenderit, quoniam ei vehementissime displicebant, et post mortem eum divum appellaverit amitasque eius et sorores honoribus et salariis sublevaverit sacrisque eum plurimis honoraverit. Flaminem et omnes honores,qui divis habentur, eidem dedicavit. Tanta fuit benigni tate in suos Marcus, ut in omnes propinquos cuncta honorum ornamenta cumulaverit; filio Commodo autem – scelesto atque impuro – cito nomen Caesaris et mox sacerdotium statimque nomen imperatoris ac triumphi participationem et consulatum attribuerit. Erat autem ipse tantae tranquillitatis, ut vultum numquam mutaverit maerore vel gaudio, philosophiae deditus stoicae, quam et per optimos quosque magistero acceperat et undique ipse collegerat. Nam ed Hadrianus hunc eundem successorem paraverat, nisi ei aetas puerilis obstitisset. Quod quidem apparet ex eo, quod generum Antonino Pio hunc eundem delegit, ut ad eum quandocumque Romanum perveniret imperium.
Calendario scolastico 2022-23
Che succede in Iran? La spiegazione facile|Ponti 2023| Come si scrive un tema | Scuola: ponti di primavera e ultimo giorno di scuola |Tema sul ritorno alla normalità dopo il coronavirus|Come si fa un riassunto| Podcast| Mappe concettuali| Temi svolti| Riassunti dei libri|