Augusto

Appunto inviato da solarociccio
/5

Versione latino di Eutropio (1 pagine formato doc)

Ita bellis toto orbe confectis Octavianus Augustus Romam rediit, duodecimo anno, quam consul fuerat.
Ex eo rem publicam per quadraginta et quattuor annos solus obtinuit. Ante enim duodecim annis cum Antonio et Lepido tenuerat. Ita ab initio principatus eius usque ad finem quinquaginta et sex anni fuerunt. Obiit autem septuagesimo sexto anno morte communi in oppido Campaniae Atella. Romae in campo Martio sepultus est, vir, qui non inmerito ex maxima parte deo similis est putatus. Neque enim facile ullus eo aut in bellis felicior fuit aut in pace moderatior. Quadraginta et quattuor annis, quibus solus gessit imperium, civilissime vixit, in cunctos liberalissimus, in amicos fidissimus, quos tantis evexit honoribus, ut paene aequaret fastigio suo. Traduzione Così finite le guerre in tutto il mondo Ottaviano Augusto ritornò a Roma dodici anni dopochè era stato fatto console.
Da allora per quarantaquattro anni governò lo Stato da solo. Prima infatti l'aveva capitanato dodici anni con Antonio e Lepido. Così dal principio sino alla fine del suo governo corsero cinquantasei anni.