Astuzie e inganni favorirono le vittorie di Annibale

Appunto inviato da solarociccio
/5

Versione tratta dal libro di Ludovico Griffa "Il nuovo comprendere e tradurre" (1 pagine formato doc)

Cum Romanos apud Cannas profligavisset et urbi appropinquavisset neque ullus hostium exercitus resisteret, Hannibal in propinquis urbi montibus moratus est.
Cum ibi aliquot dies castra habuisset et Capuam, ex qua profectus erat, reverteretur. Cum Quinto Fabio Maximo, dictatore in agro Falerno congressus est. Hic (Qui), cum esset clausus locorum angustiis, noctu, sine exercitus sui detrimento, ex insidiis effugit, Fabiique, callidissimi imperatoris, obsidionem elusit. Nam media nocte sarmenta cornibus iuvencorum deligavit et incendit et furiosum armentum (mandria) in hostes immisit. Sic maximus terror exercitui Romano iniectus est nec egredi extra vallum ullus miles ausus est.
Nec multis diebus postea Marcum Minucium Rufum, magistrum equitum, dolo in proelium produxit et cum omnibus copiis fagavit. Tiberium Gracchum quoque, iterum consulem, in Lucanis cum in insidias induxisset et repentino impetu aggressus esset, concidit. Avendo sconfitto i Romani presso Canne ed essendosi avvicinato e resistendo nessun esercito nemico (dei nimi) Annibale indugiò sui monti vicini alla città.