Cesare conquista la Gallia – Eutropio

Versione di Eutropio. Testo in italiano e in lingua latina (1 pagine formato doc)

Appunto di bobocalzo
Is primus vicit Helvetios, qui nunc Sequani appellantur, deinde vincendo per bella gravissima usque ad Oceanum Britannicum processit.
Domuit autem annis novem fere omnem Galliam, quae inter Alpes, flumen Rhodanum, Rhenum et Oceanum est, et circuitu patet ad bis et tricies centena milia passuum. Brittanis mox bellum intulit, quibus ante eum ne nomen quidem Romanorum cognitum erat, eosque victos, obsidibus acceptis, stipendiarios fecit. Galliae autem tributi nomine annuum imperavit stipendium sestertium quadringenties, Germanosque trans Rhenum aggressus, immanissimis proeliis vicit. Inter tot successus ter male pugnavit, apud Arvernos semel praesens et absens in Germania bis.
Nam legati eius duo, Titurius et Aurunculeius, per insidias caesi sunt....Egli per primo vinse gli Elvezi, che adesso sono chiamati Sèquani, poi, vincendo con guerre molto serie, avanzò fino all’oceano britannico. Sottomise poi in nove anni quasi tutta la Gallia che si trova fra le Alpi, il fiume Rodano, il Reno e l’oceano e (che) si estende per un perimetro di seimila miglia. Subito dopo portò guerra ai Britanni, che prima non conoscevano.