La fondazione di Alessandria

Appunto inviato da martapagliarini
/5

Testo in latino e traduzione del brano che racconta la fondazione di Alessandria da parte di Alessandro (1 pagine formato doc)

Alexander, cum Mareoticam paludem, non longe ab insula Pharo, vidit et loci naturam consideravit, primum insulam elegit ut urbem novam conderet. deinde, quod insula magnae sedis capax non erat, elegit urbi locum ubi nunc est Alexandria; ut nomen urbi imponeret, appellationem traxit ex auctoris nomine.
Macedonum more, polenta futurorum moenium orbem descripsit sed avium greges advolaverunt et polentam ederunt. multi dixerunt: «Triste omen est»; sed vates, ut regem confirmarent, responderunt: «Ibi advenarum frequentia habitabit et Alexandria multis hominibus alimenta praebebit». Post urbis aedificationem ita commigraverunt, Alexandri iussu, multi finitima rum regionum incolae et magna multitudo novam urbem implevit.

.