"Orfeo ed Euridice" dalle Georgiche di Virgilio

Appunto inviato da marc0
/5

Traduzione Versione Latina "Vv. 485-527 - Orfeo ed Euridice" de "Georgiche" di "Virgilio" (1 pagine formato pdf)

Traduzione Versione Latina "Vv.
485-527 - Orfeo ed Euridice" de "Georgiche" di "Virgilio".



Iamque pedem referens casus evaserat omnes; redditaque Eurydice superas veniebat ad auras, pone sequens, namque hanc dederat Proserpina legem, cum subita incautum dementia cepit amantem, ignoscenda quidem, scirent si ignoscere manes. Restitit Eurydicenque suam iam luce sub ipsa immemor heu! victusque animi respexit. Ibi omnis effusus labor atque immitis rupta tyranni foedera, terque fragor stagnis auditus Avernis. Illa, Quis et me, inquit, miseram et te perdidit, Orpheu, quis tantus furor? En iterum crudelia retro Fata vocant, conditque natantia lumina somnus.
Iamque vale: feror ingenti circumdata nocte invalidasque tibi tendens, heu non tua, palmas! dixit et ex oculis subito, ceu fumus in auras commixtus tenues, fugit diversa, neque illum, prensantem nequiquam umbras et multa volentem dicere, praeterea vidit, nec portitor Orci amplius obiectam passus transire paludem. Quid faceret? Quo se rapta bis coniuge ferret? Quo fletu Manis, quae numina voce moveret? Illa quidem Stygia nabat iam frigida cumba. Septem illum totos perhibent ex ordine menses rupe sub aëria deserti ad Strymonis undam flesse sibi et gelidis haec evolvisse sub antris mulcentem tigres et agentem carmine quercus; qualis populea maerens philomela sub umbra amissos queritur fetus, quos durus arator observans nido implumes detraxit; at illa flet noctem ramoque sedens miserabile carmen integrat et maestis late loca questibus implet. Nulla Venus, non ulli animum flexere hymenaei. Solus Hyperboreas glacies Tanaimque nivalem arvaque Rhipaeis numquam viduata pruinis lustrabat raptam Eurydicen atque inrita Ditis dona querens; spretae Ciconum quo munere matres inter sacra deum nocturnique orgia Bacchi discerptum latos iuvenem sparsere per agros. Tum quoque marmorea caput a cervice revulsum gurgite cum medio portans Oeagrius Hebrus volveret, Eurydicen vox ipsa et frigida lingua 525 ah miseram Eurydicen! anima fugiente vocabat: Eurydicen toto referebant flumine ripae.


E già aveva oltrepassato tutte le difficoltà indietreggiando il passoo, ed Euridice, ritornata procedeva verso il cielo superiore sequendolo dietro (e infatti Proserpina aveva dato questo comando, quando una improvvisa pazzia prese l'icauto amante, certamente da perdonare, se i Mani sapesero perdonare: si fermò, e guardò, immemore Oh!e vinto nell'animo, la sua Euridice appena sotto la stessa luce.