Prefazione al "De Agri Coltura" di Catone

Appunto inviato da marc0
/5

Traduzione Versione Latina "Prefazione De Agri Coltura" de "Varie" di "Catone, Marco Porcio" (1 pagine formato pdf)

Traduzione Versione Latina "Prefazione De Agri Coltura" de "Varie" di "Catone, Marco Porcio".


Est interdum praestare mercaturis rem quaerere nisi tam periculosum sit et item fenerari si tam honestum sit.
Maiores nostri sic habuerunt et ita in legibus posiverunt furem dupli condemnari feneratorem quadrupli; quanto peiorem civem existimarent fenatorem quam furem hinc licet existimare. Et virum bonum quom (= cum) laudabant ita laudabant: bonum agricolam bonumque colonum; amplissime laudari existimabatur qui ita laudabatur. Mercatorem autem strenuum studiosumque rei quaerendae existimo verum ut supra dixi periculosum et calamitosum; at ex agricolis et viri fortissimi et milites strenuissimi gignuntur maximeque pius quaestus stabilissimusque consequitur minimeque invidiosus minimeque male cogitantes sunt qui in eo studio occupati sunt.


Può esser preferibile, talvolta, cercare fortuna nei commerci, se la cosa non fosse così soggetta a rischio, e anche prestare a usura, se la cosa fosse altrettanto onorevole.
Ma i nostri avi ritennero e fissarono per legge che il ladro fosse condannato al doppio e l'usuraio al quadruplo.