De tranquillitate animi: traduzione

testo a fronte latino e traduzione dell'opera più importante di Seneca (prima parte) (18 pagine formato doc)

Appunto di redazione

De tranquillitate animi: traduzione.

Indice De Tranquillitate Animi (Prima Parte) Versione Inquirenti mihi in me quaedam uitia apparebant, Seneca, in aperto posita, quae manu prehenderem, quaedam obscuriora et in recessu, quaedam non continua, sed ex interuallis redeuntia, quae uel molestissima dixerim, ut hostes uagos et ex occasionibus assilientes, per quos neutrum licet, nec tamquam in bello paratum esse nec tamquam in pace securum.

Leggi anche De tranquillitate animi: traduzione. Seconda parte

Illum tamen habitum in me maxime deprehendo quare enim non uerum ut medico fatear, nec bona fide liberatum me iis quae timebam et oderam, nec rursus obnoxium.
In statu ut non pessimo, ita maxime querulo et moroso positus sum nec aegroto nec ualeo. Non est quod dicas omnium uirtutum tenera esse principia, tempore illis duramentum et robur accedere. Non ignoro etiam quae in speciem laborant, dignitatem dico et eloquentiae famam et quicquid ad alienum suffragium uenit, mora conualescere:

Leggi anche Lettera agli schiavi di Seneca: traduzione

et quae ueras uires parant et quae ad placendum fuco quodam subornantur exspectant annos donec paulatim colorem diuturnitas ducat, Sed ego uereor ne consuetudo, quae rebus affert constantiam, hoc uitium mihi altius figat: tam malorum quam bonorum longa conuersatio amorem induit. Haec animi inter utrumque dubii, nec ad recta fortiter nec ad praua uergentis, infirmitas qualis sit, non tam semel tibi possum quam per partes ostendere. Dicam quae accidant mihi; tu morbo nomen inuenies.