Il topo di campagna e il topo di città

Appunto inviato da alebolla
/5

Traduzione della satira XII, 6 di Orazio (1 pagine formato doc)

Olim rusticus urbanum murem mus paupere fertur accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum, asper et attentus quaesitis, ut tamen artum solveret hospitiis animum.
quid multa? neque ille sepositi ciceris nec longae invidit avenae+, aridum et ore ferens acinum semesaque lardi frusta dedit, cupiens varia fastidia cena vincere tangentis male singula dente superbo, cum pater ipse domus palea porrectus in horna esset ador loliumque, dapis meliora relinquens. Tandem urbanus ad hunc "quid te iuvat" inquit, "amice, praerupti nemoris patientemvivere dorso? vis tu homines urbemque feris praeponere silvis? ergo ubi purpurea porrectum in veste locavit agrestem, veluti succinctus cursitat hospes continuatque dapes nec non verniliter ipsis fungitur officiis, praelambens omne quod adfert. Ille cubans gaudet mutata sorte bonisque rebus agit laetum convivam, cum subito ingens valvarum strepitus lectis excussit utrumque.
currere per totum pavidi conclave magisque exanimes trepidare, simul domus alta Molossis personuit canibus. Tum rusticus: "haud mihi vita est opus hac" ait et "valeas: me silva cavosque tutus ab insidiis tenui solabitur ervo."
carpe viam, mihi crede, comes, terrestria quando mortalis animas vivunt sortita neque ulla est aut magno aut parvo leti fuga: quo, bone, circa, dum licet, in rebus iucundis vive beatus, vive memor, quam sis aevi brevis."haec ubi dicta agrestem pepulere, domo levis exsilit; inde ambo propositum peragunt iter, urbis aventes moenia nocturni subrepere.