Traduzione Cicerone : Verrine

Il testo in lingua latina e la relativa traduzione in lingua italiana dell'opera di Cicerone. Le Verrine (5 pagine formato doc)

Appunto di 87xandra
Ea causa tripertita, iudices, erit in accusatione: primum enim de decumano, deinde de empto dicemus frumento, postremo de aestimato CICERONE : L'ACCUSA CONTRO VERRE Ea causa tripertita, iudices, erit in accusatione: primum enim de decumano, deinde de empto dicemus frumento, postremo de aestimato.
Inter Siciliam ceterasque prouincias, iudices, in agrorum uectigaliùm ratione hoc interest, quod ceteris aut impositum uectigal est certum, quod stipendiarium dicitur, ut Hispanis et plerisque Poenorum quasi uictoriae praemium ac poena belli, aut censoria locatio constituta est, ut Asiae lege Sempronia; Siciliae ciuitates sic in amicitiam fìdemque accepimus ut eodem iure essent quo fuissent, eadem condicione populo Romano parerent qua suis antea paruissent. Perpaucae Siciliae ciuitates sunt bello a maioribus nostris subactae; quarum ager cum esset publicus populi Romani factus, tamen illis est redditus; is ager a censoribus locari solet.
Foederatae ciuitates duae sunt, quarum decumae uenire non soleant, Mamertina et Tauromenitana, quinque praeterea sine foedere immunes ciuitates ac liberae, Centuripina, Haiaesina, Sagestana, Halicyensis, panhormitana; praeterea omnis ager Siciliae ciuitatum decumanus est, itemque ante imperium populi Romani ipsorum Siculorum uoluntate et institutis fuit. Videte nunc maiorum sapientiam, qui, cum Siciliam tam opportunum subsidium belli atque pacis ad rem publicam adiunxissent, tanta cura Siculos tueri ac retinere uoluerunt ut non modo eorum agris uectigal nouum nullum imponerent, sed ne legem quidem uenditionis decumarum neue uendundi aut tempus aut locum commutarent, ut certo tempore anni, ut ibidem in Sicilia, denique ut lege Hieronica uenderent. Voluerunt eos in suis rebus ipsos interesse, eorumque animos non modo lege noua sed ne nomine quidem legis nouo commoueri. Itaque decumas lege Hieronica semper uendundas censuerunt, ut iis iucundior esset muneris illius functio, si eius regis qui Siculis carissimus fuit non solum instituta, commutato imperio, uerum etiam nomen maneret. Hoc iure ante Verrem praetorem Siculi semper usi sunt; hic primus instituta omnium, consuetudinem a maioribus traditam, condicionem amicitiae, ius societatis conuellere et commutare ausus est. Hanc tu licentiam diripiendorum aratorum cum decumanis, hoc est cum Apronio permisisses, ut quantum uellet posceret, quantum poposcisset auferret, hoc tibi defensionis ad iudicium tuum comparabas, habuisse te edictum reciperatores daturum in octuplum? Si me hercule ex omni copia conuentus Syracusani, splendidissimorum honestissimorumque hominum, faceres potestatem aratori non modo reiciendi, sed etiam sumendi reciperatores, tamen hoc nouum genus iniuriae ferre nemo posset, te, cum tuos omnes fructus publicano tradidisses et rem de manibus amisisses, tum bona tua repetere ac persequi lite atque iudicio. Cum uero uerbo iudicium sit in edicto, re quidem uera tuorum comitum, hominum nequissimorum, collusio cum decumanis, sociis tuis atque adeo procuratoribus, t