Virgilio, Georgiche I, 461-514

Appunto inviato da akrom
/5

Versione ben realizzata tratta dalle Georgiche (file.doc, 2 pag) (0 pagine formato doc)

Georgiche I, 461-514 Virgilio - Georgiche I, 461-514 - Denique quid vesper serus vehat, unde serenasventus agat nubes, quid cogitet humidus Auster,sol tibi signa dabit.
Solem quis dicere falsumaudeat. Ille etiam caecos instare tumultussaepe monet fraudemque et operta tumescere bella. Ille etiam exstincto miseratus Caesare Romam,cum caput obscura nitidum ferrugine texitinpiaque aeternam timuerunt saecula noctem. Tempore quamquam illo tellus quoque et aequora pontiobscenaeque canes inportunaeque volucressigna dabant. Quotiens Cyclopum effervere in agrosvidimus undantem ruptis fornacibus Aetnamflammarumque globos liquefactaque volvere saxa!Armorum sonitum toto Germania caeloaudiit, insolitis tremuerunt motibus Alpes. Vox quoque per lucos volgo exaudita silentisingens et simulacra modis pallentia mirisvisa sub obscurum noctis, pecudesque locutae,infandum! sistunt amnes terraeque dehiscuntet maestum inlacrimat templis ebur aeraque sudant.
Proluit insano contorquens vertice silvasfluviorum rex Eridanus camposque per omniscum stabulis armenta tulit. Nec tempore eodemtristibus aut extis fibrae adparere minacesaut puteis manare cruor cessavit et altaeper noctem resonare lupis ululantibus urbes. Non alias caelo ceciderunt plura serenofulgura nec diri totiens arsere cometae. ergo inter sese paribus concurrere telisRomanas acies iterum videre Philippi;nec fuit indignum superis, bis sanguine nostroEmathiam et latos Haemi pinguescere campos. Scilicet et tempus veniet, cum finibus illisagricola incurvo terram molitus aratroexesa inveniet scabra robigine pilaaut gravibus rastris galeas pulsabit inanisgrandiaque effossis mirabitur ossa sepulchris. Di patrii, Indigetes, et romule Vestaque mater,quae Tuscum Tiberim et Romana Palatia servas,hunc saltem everso iuvenem succurrere saeclone prohibete! Satis iam pridem sanguine nostroLaomedonteae luimus periuria Troiae;iam pridem nobis caeli te regia, Caesar,invidet atque hominum queritur curare triumphos;quippe ubi fas versum atque nefas: tot bella per orbem,tam multae scelerum facies; non ullus aratrodignus honos, squalent abductis arva coloniset curvae rigidum falces conflantur in ensem. Hinc movet Euphrates, illinc Germania bellum;vicinae ruptis inter se legibus urbesarma ferunt; saevit toto Mars inpius orbe;ut cum carceribus sese effudere quadrigae,addunt in spatia et frustra retinacula tendensfertur equis auriga neque audit currus habenas. Finalmente il sole darà segnali a te (sopra) che cosa il vespero serale arrechi, donde il vento spinga le nuvole che portano il sereno, che cosa l'umido Scirocco mediti. Chi oserebbe chiamare il sole falso? Esso avvisa inoltre spesso che sono imminenti i clandestini tumulti, e che si preparano la frode e le nascoste guerre. Esso inoltre ebbe compassione di Roma dopo che fu ucciso Cesare, quando coprì il capo lucente di fuligine oscura, e la generazione empia temette un'eterna notte. Sebbene in quel tempo anche la terra e le onde del mare e le cagne oscene e gli uccelli che volav