Sallusio-De Catilinae Coniuratione 3-4

Appunto inviato da jass994
/5

Traduzione di "DE CATILINAE CONIURATIONE, 3-4" di Sallustio con testo originale in lingua latina (2 pagine formato pdf)

Sed in magna copia rerum aliud alii natura iter ostendit.
Pulchrum est
bene facere rei publicae, etiam bene dicere haud absurdum est; vel
pace vel bello clarum fieri licet; et qui fecere et qui facta aliorum
scripsere, multi laudantur.
Ac mihi quidem, tametsi haudquaquam
par gloria sequitur scriptorem et auctorem rerum, tamen in primis
arduom videtur res gestas scribere: primum quod facta dictis
exequenda sunt; dein quia plerique quae delicta reprehenderis
malevolentia et invidia dicta putant, ubi de magna virtute atque gloria
bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo
accipit, supra ea veluti ficta pro falsis ducit. Sed ego adulescentulus
initio, sicuti plerique, studio ad rem publicam latus sum, iique mihi
multa adversa fuere.
Nam pro pudore, pro abstinentia, pro virtute
audacia largitio avaritia vigebant.
Quae tametsi animus aspernabatur
insolens malarum artium, tamen inter tanta vitia inbecilla aetas
ambitione corrupta tenebatur; ac me, cum ab relicuorum malis
moribus dissentirem, nihilo minus honoris cupido eadem quae
ceteros fama atque invidia vexabat. Igitur ubi animus ex multis
miseriis atque periculis requieuit et mihi relicuam aetatem a re
publica procul habendam decrevi, non fuit consilium socordia atque
desidia bonum otium conterere, neque vero agrum colendo aut
venando, servilibus officiis, intentum aetatem agere;