Sallustio, De Catilinae coniuratione 5

Traduzione del Capitolo 5 de "De Catilinae Coniuratione" di Sallustio con testo originale in latino (2 pagine formato pdf)

Appunto di jass994
Lucius Catilina, nobili genere natus, fuit magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo parvoque.
Huic ab adulescentia bella intestina, caedes, rapinae, discordia civilis grata fuère, ibique iuventutem suam exercuit. Corpus patiens inediae, algoris, vigiliae, supra quam cuiquam credibile est. Animus audax, subdolus, varius, cuius rei lubet simulator ac dissimulator; alieni adpetens, sui profusus; ardens in cupiditatibus; satis eloquentiae, sapientiae parum.
Vastus animus immoderata, incredibilia, nimis alta semper cupiebat.
Hunc post dominationem L. Sullae lubido maxuma invaserat rei pubblicae capiundae, neque id quibus modis adsequeretur, dum sibi regnum pararet, quicquam pensi habebat.
Agitabatur magis magisque in dies animus ferox inopia rei familiaris et coscientia scelerum, quae utraque is artibus auxerat quas supra memoravi. Incitabant praeterea corrupti civitatis mores, quos pessuma ac divorsa inter se mala, luxuria atque avaritia, vexabant.
Res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus civitatis tempus admonuit, supra repetere ac paucis instituta maiorum domi militiaeque, quomodo rem publicam habuerint quantamque relinquerint, ut, paulatim inmutata, ex pulcherruma <atque optuma> pessuma ac flagitiosissuma facta sit, disserere.
Traduzione
Lucio Sergio Catilina, nato da una stirpe nobile, fu di grande
forza sia di animo sia di forza, ma di indole malvagia e perversa. A costui, fin dall’adolescenza furono gradite le guerre civili, le stragi, i furti e la discordia civile e lì allevò la sua giovinezza.